Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PHILIPPIANS
1 2 3 4
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Phil VulgClem 4:1  Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea : sic state in Domino, carissimi.
Phil VulgClem 4:2  Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.
Phil VulgClem 4:3  Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.
Phil VulgClem 4:5  Modestia vestra nota sit omnibus hominibus : Dominus prope est.
Phil VulgClem 4:6  Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.
Phil VulgClem 4:7  Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.
Phil VulgClem 4:8  De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.
Phil VulgClem 4:9  Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite : et Deus pacis erit vobiscum.
Phil VulgClem 4:10  Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis.
Phil VulgClem 4:11  Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
Phil VulgClem 4:12  Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) : et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.
Phil VulgClem 4:14  Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.
Phil VulgClem 4:15  Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli :
Phil VulgClem 4:16  quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.
Phil VulgClem 4:17  Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.
Phil VulgClem 4:18  Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
Phil VulgClem 4:19  Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.
Phil VulgClem 4:20  Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.
Phil VulgClem 4:22  Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt.
Phil VulgClem 4:23  Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.