PHILIPPIANS
Chapter 2
Phil | VulgClem | 2:1 | Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis : | |
Phil | VulgClem | 2:2 | implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, | |
Phil | VulgClem | 2:3 | nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, | |
Phil | VulgClem | 2:7 | sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. | |
Phil | VulgClem | 2:9 | Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen : | |
Phil | VulgClem | 2:11 | et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. | |
Phil | VulgClem | 2:12 | Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. | |
Phil | VulgClem | 2:15 | ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, | |
Phil | VulgClem | 2:16 | verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. | |
Phil | VulgClem | 2:17 | Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. | |
Phil | VulgClem | 2:19 | Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt. | |
Phil | VulgClem | 2:20 | Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. | |
Phil | VulgClem | 2:22 | Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. | |
Phil | VulgClem | 2:25 | Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos : | |
Phil | VulgClem | 2:26 | quoniam quidem omnes vos desiderabat : et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. | |
Phil | VulgClem | 2:27 | Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. | |
Phil | VulgClem | 2:28 | Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. | |
Phil | VulgClem | 2:29 | Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ; | |