PHILIPPIANS
Chapter 1
Phil | VulgClem | 1:1 | Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus. | |
Phil | VulgClem | 1:4 | semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens, | |
Phil | VulgClem | 1:6 | Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu : | |
Phil | VulgClem | 1:7 | sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. | |
Phil | VulgClem | 1:9 | Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu : | |
Phil | VulgClem | 1:12 | Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii : | |
Phil | VulgClem | 1:13 | ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus, | |
Phil | VulgClem | 1:14 | et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. | |
Phil | VulgClem | 1:15 | Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant : | |
Phil | VulgClem | 1:17 | Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. | |
Phil | VulgClem | 1:18 | Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. | |
Phil | VulgClem | 1:19 | Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi, | |
Phil | VulgClem | 1:20 | secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. | |
Phil | VulgClem | 1:23 | Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius : | |
Phil | VulgClem | 1:25 | Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei : | |
Phil | VulgClem | 1:26 | ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos. | |
Phil | VulgClem | 1:27 | Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii : | |
Phil | VulgClem | 1:28 | et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo : | |
Phil | VulgClem | 1:29 | quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini : | |