WISDOM
Chapter 1
Wisd | Vulgate | 1:1 | diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum | |
Wisd | Vulgate | 1:2 | quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet autem eis qui fidem habent in illum | |
Wisd | Vulgate | 1:3 | perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit insipientes | |
Wisd | Vulgate | 1:4 | quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis | |
Wisd | Vulgate | 1:5 | sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate | |
Wisd | Vulgate | 1:6 | benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor | |
Wisd | Vulgate | 1:7 | quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis | |
Wisd | Vulgate | 1:8 | propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec praeteriet illum corripiens iudicium | |
Wisd | Vulgate | 1:9 | in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius | |
Wisd | Vulgate | 1:11 | custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam | |
Wisd | Vulgate | 1:12 | nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum | |
Wisd | Vulgate | 1:14 | creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra | |