WISDOM
Chapter 7
Wisd | Vulgate | 7:1 | sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro | |
Wisd | Vulgate | 7:2 | decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente | |
Wisd | Vulgate | 7:3 | et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans | |
Wisd | Vulgate | 7:7 | propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus sapientiae | |
Wisd | Vulgate | 7:8 | et praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius | |
Wisd | Vulgate | 7:9 | nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius | |
Wisd | Vulgate | 7:10 | super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius | |
Wisd | Vulgate | 7:11 | venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius | |
Wisd | Vulgate | 7:12 | et laetatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est | |
Wisd | Vulgate | 7:13 | quam sine fictione didici et sine invidia communico et honestatem illius non abscondo | |
Wisd | Vulgate | 7:14 | infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei propter disciplinae dona commendati | |
Wisd | Vulgate | 7:15 | mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum quae dantur quoniam ipse et sapientiae dux est et sapientium emendator | |
Wisd | Vulgate | 7:16 | in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiae disciplina | |
Wisd | Vulgate | 7:17 | ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum | |
Wisd | Vulgate | 7:18 | initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum | |
Wisd | Vulgate | 7:20 | naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum | |
Wisd | Vulgate | 7:21 | et quaecumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia | |
Wisd | Vulgate | 7:22 | est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere | |
Wisd | Vulgate | 7:23 | humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles | |
Wisd | Vulgate | 7:24 | omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit autem ubique et capit propter suam munditiam | |
Wisd | Vulgate | 7:25 | vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit | |
Wisd | Vulgate | 7:26 | candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius | |
Wisd | Vulgate | 7:27 | et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit | |
Wisd | Vulgate | 7:29 | est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata invenitur prior | |