WISDOM
Chapter 12
Wisd | Vulgate | 12:2 | propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens adloqueris ut relicta malitia credant in te Domine | |
Wisd | Vulgate | 12:5 | et filiorum necatores sine misericordia et comestores viscerum hominum devorationem et sanguinis a medio sacramento tuo | |
Wisd | Vulgate | 12:6 | et auctores parentes animarum inauxiliatarum voluisti perdere per manus parentum nostrorum | |
Wisd | Vulgate | 12:7 | ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei quae tibi omnium carior est terra | |
Wisd | Vulgate | 12:8 | sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent | |
Wisd | Vulgate | 12:9 | non quia inpotens eras in bello subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare | |
Wisd | Vulgate | 12:10 | sed partibus iudicans dabas locum paenitentiae non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum | |
Wisd | Vulgate | 12:11 | semen enim erat maledictum ab initio nec timens aliquem veniam dabas peccatis illorum | |
Wisd | Vulgate | 12:12 | quis enim dicet tibi quid fecisti aut quis stabit contra iudicium tuum aut quis in conspectum tuum veniet vindex iniquorum hominum aut quis tibi inputabit si nationes perierint quas tu fecisti | |
Wisd | Vulgate | 12:13 | nec enim est alius Deus quam tu cuius cura est de omnibus ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti | |
Wisd | Vulgate | 12:15 | cum sis ergo iustus iuste omnia disponis ipsum quoque qui non debet puniri condemnas exterum aestimas a tua virtute | |
Wisd | Vulgate | 12:16 | virtus enim tua iustitiae initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis | |
Wisd | Vulgate | 12:17 | virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis | |
Wisd | Vulgate | 12:18 | tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas et cum magna reverentia disponis nos subest enim tibi cum voles posse | |
Wisd | Vulgate | 12:19 | docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum et bonae spei fecisti filios tuos quoniam das locum in peccatis paenitentiae | |
Wisd | Vulgate | 12:20 | si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti adtentione et liberasti dans tempus et locum per quae possint mutari a malitia | |
Wisd | Vulgate | 12:21 | cum quanta diligentia iudicasti filios tuos quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum | |
Wisd | Vulgate | 12:22 | cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et cum de nobis iudicatur speremus misericordiam | |
Wisd | Vulgate | 12:23 | unde et illis qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt per haec quae coluerunt dedisti summa tormenta | |
Wisd | Vulgate | 12:24 | etenim in erroris via diutius erraverunt deos aestimantes haec quae in animalibus sunt supervacua infantum insensatorum more viventes | |
Wisd | Vulgate | 12:26 | qui autem ludibriis increpationis non correpti sunt dignum Dei iudicium experti sunt | |