Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Wisd Vulgate 4:1  melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines
Wisd Vulgate 4:2  cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium vincens
Wisd Vulgate 4:3  multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum conlocabunt
Wisd Vulgate 4:4  et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur
Wisd Vulgate 4:5  confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti
Wisd Vulgate 4:6  ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua
Wisd Vulgate 4:7  iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio erit
Wisd Vulgate 4:8  senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus
Wisd Vulgate 4:10  placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est
Wisd Vulgate 4:11  raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius
Wisd Vulgate 4:12  fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia
Wisd Vulgate 4:14  placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia
Wisd Vulgate 4:15  quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius
Wisd Vulgate 4:16  condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti
Wisd Vulgate 4:17  videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus
Wisd Vulgate 4:18  videbunt enim et contemnent illos autem Dominus inridebit
Wisd Vulgate 4:19  et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet
Wisd Vulgate 4:20  venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum