Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Wisd Vulgate 5:1  tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum
Wisd Vulgate 5:2  videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis
Wisd Vulgate 5:3  dicent inter se paenitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii
Wisd Vulgate 5:4  nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore
Wisd Vulgate 5:5  quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est
Wisd Vulgate 5:6  ergo erravimus a via veritatis et iustitiae lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis
Wisd Vulgate 5:7  lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem Domini ignoravimus
Wisd Vulgate 5:8  quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum iactatio contulit nobis
Wisd Vulgate 5:9  transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens
Wisd Vulgate 5:10  et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam cuius cum praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus
Wisd Vulgate 5:11  aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius
Wisd Vulgate 5:12  aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius
Wisd Vulgate 5:13  sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus
Wisd Vulgate 5:15  quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis
Wisd Vulgate 5:16  iusti autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum et cogitatio illorum apud Altissimum
Wisd Vulgate 5:17  ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos
Wisd Vulgate 5:18  accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum
Wisd Vulgate 5:19  induet pro torace iustitiam et accipiet pro galea iudicium certum
Wisd Vulgate 5:21  acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos
Wisd Vulgate 5:22  ibunt directae emissiones fulgorum et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur et ad certum locum insilient
Wisd Vulgate 5:23  et a petrosa ira plenae mittentur grandines et scandescet in illos aqua maris et flumina concurrent duriter
Wisd Vulgate 5:24  contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbedo venti dividet illos et ad heremiam perducet omnem terram iniquitatis et malignitas evertet sedes potentium