WISDOM
Chapter 8
Wisd | Vulgate | 8:2 | hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi adsumere et amator factus sum formae illius | |
Wisd | Vulgate | 8:3 | generositatem glorificat contubernium habens Dei sed et omnium Dominus dilexit illam | |
Wisd | Vulgate | 8:7 | et si iustitiam quis diligit labores huius magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus | |
Wisd | Vulgate | 8:8 | et si multitudinem scientiae desiderat quis scit praeterita et de futuris aestimat scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et saeculorum | |
Wisd | Vulgate | 8:9 | proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio cogitationis et taedii mei | |
Wisd | Vulgate | 8:11 | acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me | |
Wisd | Vulgate | 8:12 | tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et sermocinante plura manus ori suo inponent | |
Wisd | Vulgate | 8:13 | propterea habebo per hanc inmortalitatem et memoriam aeternam his qui post me futuri sunt relinquam | |
Wisd | Vulgate | 8:15 | timebunt me audientes reges horrendi in multitudine videbor bonus et in bello fortis | |
Wisd | Vulgate | 8:16 | intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus ipsius sed laetitiam et gaudium | |
Wisd | Vulgate | 8:17 | haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam inmortalitas est in cogitatione sapientiae | |
Wisd | Vulgate | 8:18 | et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius honestas sine defectione et in certamine loquellae illius sapientia et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quaerens ut mihi illam adsumerem | |