DEUTERONOMY
Chapter 13
Deut | VulgSist | 13:1 | Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum, | |
Deut | VulgSist | 13:2 | et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis: | |
Deut | VulgSist | 13:3 | non audies verba prophetae illius aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra. | |
Deut | VulgSist | 13:4 | Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem eius: ipsi servietis, et ipsi adhaerebitis. | |
Deut | VulgSist | 13:5 | Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur: quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de Terra Aegypti, et redemit vos de domo servitutis: ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus: et auferes malum de medio tui. | |
Deut | VulgSist | 13:6 | Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae, aut filius tuus vel filia, sive uxor quae est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui, | |
Deut | VulgSist | 13:7 | cunctarum in circuitu gentium, quae iuxta vel procul sunt, ab initio usque ad finem terrae, | |
Deut | VulgSist | 13:8 | non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum, | |
Deut | VulgSist | 13:9 | sed statim interficies. sit primum manus tua super eum, et post te omnis populus mittat manum. | |
Deut | VulgSist | 13:10 | Lapidibus obrutus necabitur: quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de Terra Aegypti de domo servitutis: | |
Deut | VulgSist | 13:11 | ut omnis Israel audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile. | |
Deut | VulgSist | 13:12 | Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos: | |
Deut | VulgSist | 13:13 | Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis suae, atque dixerunt: Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoratis: | |
Deut | VulgSist | 13:14 | quare solicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam, | |
Deut | VulgSist | 13:15 | statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam ac omnia quae in illa sunt, usque ad pecora. | |
Deut | VulgSist | 13:16 | quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum eius, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus. non aedificabitur amplius, | |
Deut | VulgSist | 13:17 | et non adhaerebit de illo anathemate quidquam in manu tua: ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis, | |