Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Deut VulgSist 6:1  Haec sunt praecepta, et ceremoniae, atque iudicia, quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in Terra, ad quam transgredimini possidendam:
Deut VulgSist 6:2  ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et praecepta eius, quae ego praecipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui.
Deut VulgSist 6:3  Audi Israel, et observa ut facias quae praecepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.
Deut VulgSist 6:4  Audi Israel, Dominus Deus noster, Deus unus est.
Deut VulgSist 6:5  Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.
Deut VulgSist 6:6  Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo:
Deut VulgSist 6:7  et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.
Deut VulgSist 6:8  Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,
Deut VulgSist 6:10  Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in Terram, pro qua iuravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Iacob: et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non aedificasti,
Deut VulgSist 6:11  domos plenas cunctarum opum, quas non extruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti,
Deut VulgSist 6:13  cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de Terra Aegypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius iurabis.
Deut VulgSist 6:14  Non ibitis post deos alienos cunctarum Gentium, quae in circuitu vestro sunt:
Deut VulgSist 6:15  quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui: nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terrae.
Deut VulgSist 6:16  Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.
Deut VulgSist 6:17  Custodi praecepta Domini Dei tui, ac testimonia et ceremonias, quas praecepit tibi:
Deut VulgSist 6:18  et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis,
Deut VulgSist 6:19  ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est.
Deut VulgSist 6:20  Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimonia haec, et ceremoniae, atque iudicia, quae praecepit Dominus Deus noster nobis?
Deut VulgSist 6:21  dices ei: Servi eramus Pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti:
Deut VulgSist 6:22  fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,
Deut VulgSist 6:23  et eduxit nos inde, ut introductis daret Terram, super qua iuravit patribus nostris.
Deut VulgSist 6:24  Praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie.
Deut VulgSist 6:25  Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.