Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 24
Deut VulgSist 24:1  Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem: scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua.
Deut VulgSist 24:3  et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit:
Deut VulgSist 24:4  non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino: ne peccare facias Terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam.
Deut VulgSist 24:5  Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae, sed vacabit absque culpa domui suae, ut uno anno laetetur cum uxore sua.
Deut VulgSist 24:6  Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam: quia animam suam apposuit tibi.
Deut VulgSist 24:7  Si deprehensus fuerit homo solicitans fratrem suum de filiis Israel, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui.
Deut VulgSist 24:8  Observa diligenter ne incurras plagam leprae, sed facies quaecumque docuerint te sacerdotes Levitici generis iuxta id, quod praecepi eis, et imple solicite.
Deut VulgSist 24:9  Mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via cum egrederemini de Aegypto.
Deut VulgSist 24:10  Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum eius ut pignus auferas:
Deut VulgSist 24:11  sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit.
Deut VulgSist 24:12  sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus,
Deut VulgSist 24:13  sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo.
Deut VulgSist 24:14  Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenae, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est:
Deut VulgSist 24:15  sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.
Deut VulgSist 24:16  Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.
Deut VulgSist 24:17  Non pervertes iudicium advenae et pupilli, nec auferes pignoris loco viduae vestimentum.
Deut VulgSist 24:18  Memento quod servieris in Aegypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem.
Deut VulgSist 24:19  Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum.
Deut VulgSist 24:20  Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas: sed relinques advenae, pupillo, ac viduae.
Deut VulgSist 24:21  Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos, sed cedent in usus advenae, pupilli, ac viduae.
Deut VulgSist 24:22  Memento quod et tu servieris in Aegypto, et idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem.