Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next
Chapter 2
Deut VulgSist 2:1  Profectique inde venimus in solitudinem, quae ducit ad Mare rubrum, sicut mihi dixerat Dominus: et circuivimus montem Seir longo tempore.
Deut VulgSist 2:3  Sufficit vobis circuire montem istum: ite contra Aquilonem:
Deut VulgSist 2:4  et populo praecipe, dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos.
Deut VulgSist 2:5  Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir.
Deut VulgSist 2:6  Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis: aquam emptam haurietis, et bibetis.
Deut VulgSist 2:7  Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum: novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit.
Deut VulgSist 2:8  Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam campestrem de Elath, et de Asiongaber, venimus ad iter, quod ducit in desertum Moab.
Deut VulgSist 2:9  Dixitque Dominus ad me: Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos praelium: non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem.
Deut VulgSist 2:10  Emim primi fuerunt habitatores eius, populus magnus, et validus, et tam excelsus ut de Enacim stirpe,
Deut VulgSist 2:11  quasi gigantes crederentur, et essent similes filiorum Enacim. Denique Moabitae appellant eos Emim.
Deut VulgSist 2:12  In Seir autem prius habitaverunt Horrhaei: quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Israel in terra possessionis suae, quam dedit illi Dominus.
Deut VulgSist 2:13  Surgentes ergo ut transiremus Torrentem Zared, venimus ad eum.
Deut VulgSist 2:14  Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit: donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut iuraverat Dominus:
Deut VulgSist 2:15  cuius manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio.
Deut VulgSist 2:18  Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar:
Deut VulgSist 2:19  et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad praelium: non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem.
Deut VulgSist 2:20  Terra gigantum reputata est: et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonitae vocant Zomzommim,
Deut VulgSist 2:21  populus magnus, et procerae longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum: et fecit illos habitare pro eis,
Deut VulgSist 2:22  sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrhaeos, et terram eorum illis tradens, quam possident usque in praesens.
Deut VulgSist 2:23  Hevaeos quoque, qui habitabant in Haserim usque Gazan, Cappadoces expulerunt: qui egressi de Cappadocia deleverunt eos, et habitaverunt pro illis.
Deut VulgSist 2:24  Surgite, et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrhaeum, et terram eius incipe possidere, et committe adversus eum praelium.
Deut VulgSist 2:25  Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni caelo: ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur.
Deut VulgSist 2:26  Misi ergo nuncios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis, dicens:
Deut VulgSist 2:27  Transibimus per terram tuam, publica gradiemur via: non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram.
Deut VulgSist 2:28  Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur: aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum,
Deut VulgSist 2:29  sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitae, qui morantur in Ar: donec veniamus ad Iordanem, et transeamus ad Terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
Deut VulgSist 2:30  Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum: quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides.
Deut VulgSist 2:31  Dixitque Dominus ad me: Ecce coepi tibi tradere Sehon, et terram eius, incipe possidere eam.
Deut VulgSist 2:32  Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad praelium in Iasa.
Deut VulgSist 2:33  Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis: percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo.
Deut VulgSist 2:34  Cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum, viris ac mulieribus et parvulis. non reliquimus in eis quidquam.
Deut VulgSist 2:35  Absque iumentis, quae in partem venere praedantium: et spoliis urbium, quas cepimus
Deut VulgSist 2:36  ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, quae nostras effugeret manus: omnes tradidit Dominus Deus noster nobis.
Deut VulgSist 2:37  Absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessimus: et cunctis quae adiacent torrenti Ieboc, et urbibus montanis, universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.