Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 32
Deut VulgSist 32:1  Audite caeli quae loquor, audiat terra verba oris mei.
Deut VulgSist 32:2  Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillae super gramina.
Deut VulgSist 32:3  Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro.
Deut VulgSist 32:4  Dei perfecta sunt opera, et omnes viae eius iudicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, iustus et rectus.
Deut VulgSist 32:5  Peccaverunt ei, et non filii eius in sordibus: generatio prava atque perversa.
Deut VulgSist 32:6  Haeccine reddis Domino popule stulte et insipiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te?
Deut VulgSist 32:7  Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas: interroga patrem tuum, et annunciabit tibi: maiores tuos, et dicent tibi.
Deut VulgSist 32:8  Quando dividebat Altissimus gentes: quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel.
Deut VulgSist 32:9  Pars autem Domini, populus eius: Iacob funiculus hereditatis eius.
Deut VulgSist 32:10  Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastae solitudinis: circumduxit eum, et docuit: et custodivit quasi pupillam oculi sui.
Deut VulgSist 32:11  Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis.
Deut VulgSist 32:12  Dominus solus dux eius fuit: et non erat cum eo Deus alienus.
Deut VulgSist 32:13  Constituit eum super excelsam terram: ut comederet fructus agrorum, ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo.
Deut VulgSist 32:14  Butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan: et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvae biberet meracissimum.
Deut VulgSist 32:15  Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo.
Deut VulgSist 32:16  Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.
Deut VulgSist 32:17  Immolaverunt daemoniis et non Deo, diis, quos ignorabant: novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum.
Deut VulgSist 32:18  Deum, qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.
Deut VulgSist 32:19  Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est: quia provocaverunt eum filii sui et filiae.
Deut VulgSist 32:20  Et ait: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum: generatio enim perversa est, et infideles filii.
Deut VulgSist 32:21  Ipsi me provocaverunt in eo, qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis: et ego provocabo eos in eo, qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.
Deut VulgSist 32:22  Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.
Deut VulgSist 32:23  Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.
Deut VulgSist 32:24  Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo: dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium.
Deut VulgSist 32:25  Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, iuvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.
Deut VulgSist 32:26  Dixi: Ubinam sunt? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.
Deut VulgSist 32:27  Sed propter iram inimicorum distuli: ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit haec omnia.
Deut VulgSist 32:29  Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.
Deut VulgSist 32:30  Quo modo persequebatur unus mille, et duo fugabant decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos?
Deut VulgSist 32:31  Non enim est Deus noster ut dii eorum: et inimici nostri sunt iudices.
Deut VulgSist 32:32  De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhae: uva eorum uva fellis, et botri amarissimi.
Deut VulgSist 32:33  Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.
Deut VulgSist 32:34  Nonne haec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis?
Deut VulgSist 32:35  Mea est ultio, et ego retribuam eis in tempore, ut labatur pes eorum: iuxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora.
Deut VulgSist 32:36  Iudicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur: videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.
Deut VulgSist 32:37  Et dicet: Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam?
Deut VulgSist 32:38  De quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum: surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant.
Deut VulgSist 32:39  Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus praeter me: ego occido, et ego vivere facio: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere.
Deut VulgSist 32:40  Levabo ad caelum manum meam, et dicam: Vivo ego in aeternum.
Deut VulgSist 32:41  Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit iudicium manus mea: reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.
Deut VulgSist 32:42  Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes, de cruore occisorum, et de captivitate, nudati inimicorum capitis.
Deut VulgSist 32:43  Laudate gentes populum eius, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur: et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terrae populi sui.
Deut VulgSist 32:44  Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi, ipse et Iosue filius Nun.
Deut VulgSist 32:45  Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israel.
Deut VulgSist 32:46  et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, quae ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quae scripta sunt legis huius:
Deut VulgSist 32:47  quia non incassum praecepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent: quae facientes longo perseveretis tempore in Terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredimini possidendam.
Deut VulgSist 32:48  Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens:
Deut VulgSist 32:49  Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in Terra Moab contra Iericho: et vide Terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israel obtinendam, et morere in monte.
Deut VulgSist 32:50  Quem conscendens iungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis:
Deut VulgSist 32:51  quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israel ad Aquas contradictionis in Cades deserti Sin: et non sanctificastis me inter filios Israel.
Deut VulgSist 32:52  Econtra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israel.