Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 21
Deut VulgSist 21:1  Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur caedis reus,
Deut VulgSist 21:2  egredientur maiores natu, et iudices tui, et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum:
Deut VulgSist 21:3  et quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quae non traxit iugum, nec terram scidit vomere,
Deut VulgSist 21:4  et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quae numquam arata est, nec sementem recepit: et caedent in ea cervices vitulae:
Deut VulgSist 21:5  accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine eius, et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum, vel immundum est, iudicetur.
Deut VulgSist 21:6  Et venient maiores natu civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam, quae in valle percussa est,
Deut VulgSist 21:7  et dicent: Manus nostrae non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt.
Deut VulgSist 21:8  propitius esto populo tuo Israel, quem redemisti Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel. Et auferetur ab eis reatus sanguinis:
Deut VulgSist 21:9  tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod praecepit Dominus.
Deut VulgSist 21:10  Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris,
Deut VulgSist 21:11  et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem,
Deut VulgSist 21:12  introduces eam in domum tuam: quae radet caesariem, et circumcidet ungues,
Deut VulgSist 21:13  et deponet vestem, in qua capta est: sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense: et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua.
Deut VulgSist 21:14  Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam: quia humiliasti eam.
Deut VulgSist 21:15  Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genueritque ex eis liberos, et fuerit filius odiosae primogenitus,
Deut VulgSist 21:16  volueritque substantiam inter filios suos dividere: non poterit filium dilectae facere primogenitum, et praeferre filio odiosae,
Deut VulgSist 21:17  sed filium odiosae agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia: iste est enim principium liberorum eius, et huic debentur primogenita.
Deut VulgSist 21:18  Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audierit patris aut matris imperium, et coercitus obedire contempserit:
Deut VulgSist 21:19  apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam iudicii,
Deut VulgSist 21:20  dicentque ad eos: Filius noster iste protervus et contumax est, monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriae atque conviviis:
Deut VulgSist 21:21  lapidibus eum obruet populus civitatis: et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israel audiens pertimescat.
Deut VulgSist 21:22  Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adiudicatus morti appensus fuerit in patibulo:
Deut VulgSist 21:23  non permanebit cadaver eius in ligno, sed in eadem die sepelietur: quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno: et nequaquam contaminabis Terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.