Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 23
Deut VulgSist 23:1  Non intravit eunuchus attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, ecclesiam Domini.
Deut VulgSist 23:2  Non ingredietur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem.
Deut VulgSist 23:3  Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini, in aeternum:
Deut VulgSist 23:4  quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto: et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriae, ut malediceret tibi:
Deut VulgSist 23:5  et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam, eo quod diligeret te.
Deut VulgSist 23:6  Non facies cum eis pacem, nec quaeras eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum.
Deut VulgSist 23:7  Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est: nec Aegyptium, quia advena fuisti in terra eius.
Deut VulgSist 23:8  Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini.
Deut VulgSist 23:9  Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala.
Deut VulgSist 23:10  Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra,
Deut VulgSist 23:11  et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua: et post solis occasum regredietur in castra.
Deut VulgSist 23:12  Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae,
Deut VulgSist 23:13  gerens paxillum in balteo. cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies
Deut VulgSist 23:14  quo revelatus es (Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos) et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat foeditatis ne derelinquat te.
Deut VulgSist 23:15  Non trades servum Domino suo, qui ad te confugerit.
Deut VulgSist 23:16  habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet: ne contristes eum.
Deut VulgSist 23:17  Non erit meretrix de filiabus Israel, nec scortator de filiis Israel.
Deut VulgSist 23:18  Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.
Deut VulgSist 23:19  Non foenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem:
Deut VulgSist 23:20  sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget, commodabis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in Terra, ad quam ingredieris possidendam.
Deut VulgSist 23:21  Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus. et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum.
Deut VulgSist 23:23  Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es.
Deut VulgSist 23:24  Ingressus vineam proximi tui, comede uvas quantum tibi placuerit: foras autem ne efferas tecum.
Deut VulgSist 23:25  Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres: falce autem non metes.