Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next
Chapter 9
Deut VulgSist 9:1  Audi Israel: Tu transgredieris hodie Iordanem, ut possideas nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes, et ad caelum usque muratas,
Deut VulgSist 9:2  populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse vidisti, et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere.
Deut VulgSist 9:3  Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te, ignis devorans atque consumens, qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter, sicut locutus est tibi.
Deut VulgSist 9:4  Ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: Propter iustitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istae deletae sint nationes.
Deut VulgSist 9:5  Neque enim propter iustitias tuas, et aequitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras earum: sed quia illae egerunt impie, introeunte te deletae sunt: et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham, Isaac, et Iacob.
Deut VulgSist 9:6  scito ergo quod non propter iustitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimae cervicis sis populus.
Deut VulgSist 9:7  Memento, et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo egressus es ex Aegypto usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti.
Deut VulgSist 9:8  Nam et in Horeb provocasti eum, et iratus delere te voluit,
Deut VulgSist 9:9  quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, pacti quod pepigit vobiscum Deus: et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus, panem non comedens, et aquam non bibens.
Deut VulgSist 9:10  Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei, et continentes omnia verba quae vobis locutus est in monte de medio ignis, quando concio populi congregata est.
Deut VulgSist 9:11  Cumque transissent quadraginta dies, et totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas foederis,
Deut VulgSist 9:12  dixitque mihi: Surge, et descende hinc cito: quia populus tuus, quem eduxisti de Aegypto, deseruerunt velociter viam, quam demonstrasti eis, feceruntque sibi conflatile.
Deut VulgSist 9:13  Rursumque ait Dominus ad me: Cerno quod populus iste durae cervicis sit:
Deut VulgSist 9:14  dimitte me ut conteram eum, et deleam nomen eius de sub caelo, et constituam te super Gentem, quae hac maior et fortior sit.
Deut VulgSist 9:15  Cumque de monte ardente descenderem, et duas tabulas foederis utraque tenerem manu,
Deut VulgSist 9:16  vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro, et fecisse vobis vitulum conflatilem, ac deseruisse velociter viam eius, quam vobis ostenderat:
Deut VulgSist 9:17  proieci tabulas de manibus meis, confregique eas in conspectu vestro.
Deut VulgSist 9:18  Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens propter omnia peccata vestra quae gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis:
Deut VulgSist 9:19  timui enim indignationem et iram illius, qua adversum vos concitatus, delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice.
Deut VulgSist 9:20  Adversum Aaron quoque vehementer iratus, voluit eum conterere, et pro illo similiter deprecatus sum.
Deut VulgSist 9:21  Peccatum autem vestrum quod feceratis, id est vitulum, arripiens, igne combussi, et in frusta comminuens, omninoque in pulverem redigens, proieci in torrentem, qui de monte descendit.
Deut VulgSist 9:22  In incendio quoque et in tentatione, et in Sepulchris concupiscentiae provocastis Dominum:
Deut VulgSist 9:23  et quando misit vos de Cadesbarne, dicens: Ascendite, et possidete Terram, quam dedi vobis, et contempsistis imperium Domini Dei vestri, et non credidistis ei, neque vocem eius audire voluistis:
Deut VulgSist 9:24  sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos coepi.
Deut VulgSist 9:25  Et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos ut fuerat comminatus:
Deut VulgSist 9:26  et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et hereditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Aegypto in manu forti.
Deut VulgSist 9:27  Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac, et Iacob: ne aspicias duritiam populi huius, et impietatem atque peccatum:
Deut VulgSist 9:28  ne forte dicant habitatores terrae, de qua eduxisti nos: Non poterat Dominus introducere eos in Terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos: idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine.
Deut VulgSist 9:29  qui sunt populus tuus et hereditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento.