DEUTERONOMY
Chapter 22
Deut | VulgSist | 22:1 | Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et praeteribis: sed reduces fratri tuo, | |
Deut | VulgSist | 22:2 | etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum: duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus, et recipiat. | |
Deut | VulgSist | 22:3 | Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quae perierit: si inveneris eam, ne negligas quasi alienam. | |
Deut | VulgSist | 22:4 | Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo. | |
Deut | VulgSist | 22:5 | Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Deum est qui facit haec. | |
Deut | VulgSist | 22:6 | Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem: non tenebis eam cum filiis, | |
Deut | VulgSist | 22:7 | sed abire patieris, captos tenens filios: ut bene sit tibi, et longo vivas tempore. | |
Deut | VulgSist | 22:8 | Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum: ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente illo, et in praeceps ruente. | |
Deut | VulgSist | 22:9 | Non seres vineam tuam altero semine: ne et sementis quam sevisti, et quae nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur. | |
Deut | VulgSist | 22:14 | quaesieritque occasiones quibus dimittat eam, obiiciens ei nomen pessimum, et dixerit: Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem: | |
Deut | VulgSist | 22:15 | tollent eam pater et mater eius, et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta sunt: | |
Deut | VulgSist | 22:17 | imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem: et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae. expandent vestimentum coram senioribus civitatis: | |
Deut | VulgSist | 22:19 | condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel: habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitae suae. | |
Deut | VulgSist | 22:21 | eiicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur: quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui: et auferes malum de medio tui. | |
Deut | VulgSist | 22:22 | Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera: et auferes malum de Israel. | |
Deut | VulgSist | 22:23 | Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea, | |
Deut | VulgSist | 22:24 | educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamavit, cum esset in civitate: vir, quia humiliavit uxorem proximi sui. et auferes malum de medio tui. | |
Deut | VulgSist | 22:25 | Sin autem in agro repererit vir puellam, quae desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus: | |
Deut | VulgSist | 22:26 | puella nihil patietur, nec est rea mortis: quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam eius, ita et puella perpessa est. | |
Deut | VulgSist | 22:28 | Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad iudicium venerit: | |
Deut | VulgSist | 22:29 | dabit qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae. | |