DEUTERONOMY
Chapter 6
Deut | VulgSist | 6:1 | Haec sunt praecepta, et ceremoniae, atque iudicia, quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in Terra, ad quam transgredimini possidendam: | |
Deut | VulgSist | 6:2 | ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et praecepta eius, quae ego praecipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui. | |
Deut | VulgSist | 6:3 | Audi Israel, et observa ut facias quae praecepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem. | |
Deut | VulgSist | 6:5 | Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. | |
Deut | VulgSist | 6:7 | et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. | |
Deut | VulgSist | 6:10 | Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in Terram, pro qua iuravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Iacob: et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non aedificasti, | |
Deut | VulgSist | 6:11 | domos plenas cunctarum opum, quas non extruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti, | |
Deut | VulgSist | 6:13 | cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de Terra Aegypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius iurabis. | |
Deut | VulgSist | 6:15 | quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui: nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terrae. | |
Deut | VulgSist | 6:17 | Custodi praecepta Domini Dei tui, ac testimonia et ceremonias, quas praecepit tibi: | |
Deut | VulgSist | 6:18 | et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis, | |
Deut | VulgSist | 6:20 | Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimonia haec, et ceremoniae, atque iudicia, quae praecepit Dominus Deus noster nobis? | |
Deut | VulgSist | 6:21 | dices ei: Servi eramus Pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti: | |
Deut | VulgSist | 6:22 | fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro, | |
Deut | VulgSist | 6:23 | et eduxit nos inde, ut introductis daret Terram, super qua iuravit patribus nostris. | |
Deut | VulgSist | 6:24 | Praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie. | |