DEUTERONOMY
Chapter 15
| Deut | Vulgate | 15:2 | quae hoc ordine celebrabitur cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo repetere non poterit quia annus remissionis est Domini | |
| Deut | Vulgate | 15:4 | et omnino indigens et mendicus non erit inter vos ut benedicat tibi Dominus in terra quam traditurus est tibi in possessionem | |
| Deut | Vulgate | 15:5 | si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universa quae iussit et quae ego hodie praecipio tibi benedicet tibi ut pollicitus est | |
| Deut | Vulgate | 15:6 | fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum dominaberis nationibus plurimis et tui nemo dominabitur | |
| Deut | Vulgate | 15:7 | si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuae in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes manum | |
| Deut | Vulgate | 15:9 | cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum | |
| Deut | Vulgate | 15:10 | sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quae manum miseris | |
| Deut | Vulgate | 15:11 | non deerunt pauperes in terra habitationis tuae idcirco ego praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi qui tecum versatur in terra | |
| Deut | Vulgate | 15:12 | cum tibi venditus fuerit frater tuus hebraeus aut hebraea et sex annis servierit tibi in septimo anno dimittes eum liberum | |
| Deut | Vulgate | 15:14 | sed dabis viaticum de gregibus et de area et torculari tuo quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi | |
| Deut | Vulgate | 15:15 | memento quod et ipse servieris in terra Aegypti et liberaverit te Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc praecipiam tibi | |
| Deut | Vulgate | 15:16 | sin autem dixerit nolo egredi eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat | |
| Deut | Vulgate | 15:17 | adsumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae et serviet tibi usque in aeternum ancillae quoque similiter facies | |
| Deut | Vulgate | 15:18 | non avertes ab eis oculos tuos quando dimiseris eos liberos quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quae agis | |
| Deut | Vulgate | 15:19 | de primogenitis quae nascuntur in armentis et ovibus tuis quicquid sexus est masculini sanctificabis Domino Deo tuo non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium | |
| Deut | Vulgate | 15:20 | in conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus tu et domus tua | |
| Deut | Vulgate | 15:21 | sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum aut in aliqua parte deforme vel debile non immolabitur Domino Deo tuo | |
| Deut | Vulgate | 15:22 | sed intra portas urbis tuae comedes illud tam mundus quam inmundus similiter vescentur eis quasi caprea et cervo | |