Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 18
Deut Vulgate 18:1  non habebunt sacerdotes et Levitae et omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israhel quia sacrificia Domini et oblationes eius comedent
Deut Vulgate 18:2  et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis
Deut Vulgate 18:3  hoc erit iudicium sacerdotum a populo et ab his qui offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt sacerdoti armum ac ventriculum
Deut Vulgate 18:4  primitias frumenti vini et olei et lanarum partem ex ovium tonsione
Deut Vulgate 18:5  ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis ut stet et ministret nomini Domini ipse et filii eius in sempiternum
Deut Vulgate 18:6  si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israhel in qua habitat et voluerit venire desiderans locum quem elegerit Dominus
Deut Vulgate 18:7  ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres eius Levitae qui stabunt eo tempore coram Domino
Deut Vulgate 18:8  partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur
Deut Vulgate 18:9  quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi cave ne imitari velis abominationes illarum gentium
Deut Vulgate 18:10  nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria ne sit maleficus
Deut Vulgate 18:11  ne incantator ne pythones consulat ne divinos et quaerat a mortuis veritatem
Deut Vulgate 18:12  omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo
Deut Vulgate 18:13  perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo
Deut Vulgate 18:14  gentes istae quarum possidebis terram augures et divinos audiunt tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es
Deut Vulgate 18:15  prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies
Deut Vulgate 18:16  ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar
Deut Vulgate 18:18  prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi
Deut Vulgate 18:19  qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam
Deut Vulgate 18:20  propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo quae ego non praecepi illi ut diceret aut ex nomine alienorum deorum interficietur
Deut Vulgate 18:21  quod si tacita cogitatione responderis quomodo possum intellegere verbum quod non est locutus Dominus
Deut Vulgate 18:22  hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille praedixerit et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum