DEUTERONOMY
Chapter 32
Deut | Vulgate | 32:2 | concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina | |
Deut | Vulgate | 32:4 | Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus | |
Deut | Vulgate | 32:6 | haecine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te | |
Deut | Vulgate | 32:7 | memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi maiores tuos et dicent tibi | |
Deut | Vulgate | 32:8 | quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israhel | |
Deut | Vulgate | 32:10 | invenit eum in terra deserta in loco horroris et vastae solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui | |
Deut | Vulgate | 32:11 | sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis | |
Deut | Vulgate | 32:13 | constituit eum super excelsam terram ut comederet fructus agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo | |
Deut | Vulgate | 32:14 | butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvae biberet meracissimum | |
Deut | Vulgate | 32:15 | incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo | |
Deut | Vulgate | 32:16 | provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt | |
Deut | Vulgate | 32:17 | immolaverunt daemonibus et non Deo diis quos ignorabant novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum | |
Deut | Vulgate | 32:19 | vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiae | |
Deut | Vulgate | 32:20 | et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii | |
Deut | Vulgate | 32:21 | ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos | |
Deut | Vulgate | 32:22 | ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet | |
Deut | Vulgate | 32:24 | consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium | |
Deut | Vulgate | 32:25 | foris vastabit eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene | |
Deut | Vulgate | 32:27 | sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit haec omnia | |
Deut | Vulgate | 32:30 | quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos | |
Deut | Vulgate | 32:32 | de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae uva eorum uva fellis et botri amarissimi | |
Deut | Vulgate | 32:35 | mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora | |
Deut | Vulgate | 32:36 | iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint | |
Deut | Vulgate | 32:38 | de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant | |
Deut | Vulgate | 32:39 | videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere | |
Deut | Vulgate | 32:41 | si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam | |
Deut | Vulgate | 32:42 | inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis | |
Deut | Vulgate | 32:43 | laudate gentes populum eius quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit terrae populi sui | |
Deut | Vulgate | 32:44 | venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun | |
Deut | Vulgate | 32:46 | et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis huius | |
Deut | Vulgate | 32:47 | quia non in cassum praecepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent quae facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Iordane transmisso ingredimini possidendam | |
Deut | Vulgate | 32:49 | ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in monte | |
Deut | Vulgate | 32:50 | quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis | |
Deut | Vulgate | 32:51 | quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israhel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israhel | |