DEUTERONOMY
Chapter 21
| Deut | Vulgate | 21:1 | quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur caedis reus | |
| Deut | Vulgate | 21:2 | egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum | |
| Deut | Vulgate | 21:3 | et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores civitatis eius tollent vitulam de armento quae non traxit iugum nec terram scidit vomere | |
| Deut | Vulgate | 21:4 | et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam arata est nec sementem recepit et caedent in ea cervices vitulae | |
| Deut | Vulgate | 21:5 | accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine eius et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est iudicetur | |
| Deut | Vulgate | 21:6 | et maiores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam quae in valle percussa est | |
| Deut | Vulgate | 21:8 | propitius esto populo tuo Israhel quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israhel et auferetur ab eis reatus sanguinis | |
| Deut | Vulgate | 21:9 | tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est cum feceris quod praecepit Dominus | |
| Deut | Vulgate | 21:10 | si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris | |
| Deut | Vulgate | 21:11 | et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem | |
| Deut | Vulgate | 21:13 | et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua | |
| Deut | Vulgate | 21:14 | sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam | |
| Deut | Vulgate | 21:15 | si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae primogenitus | |
| Deut | Vulgate | 21:16 | volueritque substantiam inter filios suos dividere non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae | |
| Deut | Vulgate | 21:17 | sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita | |
| Deut | Vulgate | 21:18 | si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire contempserit | |
| Deut | Vulgate | 21:20 | dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et luxuriae atque conviviis | |
| Deut | Vulgate | 21:21 | lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut auferatis malum de medio vestri et universus Israhel audiens pertimescat | |
| Deut | Vulgate | 21:22 | quando peccaverit homo quod morte plectendum est et adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo | |