DEUTERONOMY
Chapter 14
Deut | Vulgate | 14:1 | filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo | |
Deut | Vulgate | 14:2 | quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt super terram | |
Deut | Vulgate | 14:7 | de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis | |
Deut | Vulgate | 14:8 | sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis | |
Deut | Vulgate | 14:9 | haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae habent pinnulas et squamas comedite | |
Deut | Vulgate | 14:21 | quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suae | |
Deut | Vulgate | 14:22 | decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos | |
Deut | Vulgate | 14:23 | et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore | |
Deut | Vulgate | 14:24 | cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum haec cuncta portare | |
Deut | Vulgate | 14:25 | vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus | |
Deut | Vulgate | 14:26 | et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua | |
Deut | Vulgate | 14:27 | et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua | |
Deut | Vulgate | 14:28 | anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas | |