Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Deut Vulgate 2:1  profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore
Deut Vulgate 2:3  sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem
Deut Vulgate 2:4  et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos
Deut Vulgate 2:5  videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir
Deut Vulgate 2:6  cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis
Deut Vulgate 2:7  Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit
Deut Vulgate 2:8  cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab
Deut Vulgate 2:9  dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem
Deut Vulgate 2:10  Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe
Deut Vulgate 2:11  quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enacim denique Moabitae appellant eos Emim
Deut Vulgate 2:12  in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in terra possessionis suae quam dedit ei Dominus
Deut Vulgate 2:13  surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad eum
Deut Vulgate 2:14  tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus
Deut Vulgate 2:15  cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio
Deut Vulgate 2:18  tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar
Deut Vulgate 2:19  et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem
Deut Vulgate 2:20  terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammanitae vocant Zomzommim
Deut Vulgate 2:21  populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis
Deut Vulgate 2:22  sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in praesens
Deut Vulgate 2:23  Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis
Deut Vulgate 2:24  surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversum eum proelium
Deut Vulgate 2:25  hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremescant et dolore teneantur
Deut Vulgate 2:26  misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem Esebon verbis pacificis dicens
Deut Vulgate 2:27  transibimus per terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram
Deut Vulgate 2:28  alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum
Deut Vulgate 2:29  sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis
Deut Vulgate 2:30  noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides
Deut Vulgate 2:31  dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam
Deut Vulgate 2:32  egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iesa
Deut Vulgate 2:33  et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis et omni populo suo
Deut Vulgate 2:34  cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquam
Deut Vulgate 2:35  absque iumentis quae in partem venere praedantium et spoliis urbium quas cepimus
Deut Vulgate 2:36  ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis
Deut Vulgate 2:37  absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et cunctis quae adiacent torrenti Ieboc et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster