DEUTERONOMY
Chapter 27
Deut | Vulgate | 27:1 | praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie | |
Deut | Vulgate | 27:2 | cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos | |
Deut | Vulgate | 27:3 | ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis | |
Deut | Vulgate | 27:4 | quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce | |
Deut | Vulgate | 27:9 | dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui | |
Deut | Vulgate | 27:12 | hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin | |
Deut | Vulgate | 27:13 | et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim | |
Deut | Vulgate | 27:15 | maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen | |
Deut | Vulgate | 27:19 | maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen | |
Deut | Vulgate | 27:20 | maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen | |
Deut | Vulgate | 27:22 | maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen | |
Deut | Vulgate | 27:25 | maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen | |