Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ECCLESIASTES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Eccl VulgSist 10:1  Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia.
Eccl VulgSist 10:2  Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius.
Eccl VulgSist 10:3  Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat.
Eccl VulgSist 10:4  Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris: quia curatio faciet cessare peccata maxima.
Eccl VulgSist 10:5  Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis:
Eccl VulgSist 10:6  positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum.
Eccl VulgSist 10:7  Vidi servos in equis: et principes ambulantes super terram quasi servos.
Eccl VulgSist 10:8  Qui fodit foveam, incidet in eam: et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber.
Eccl VulgSist 10:9  Qui transfert lapides, affligetur in eis: et qui scindit ligna, vulnerabitur ab eis.
Eccl VulgSist 10:10  Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia.
Eccl VulgSist 10:11  Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.
Eccl VulgSist 10:12  Verba oris sapientis gratia: et labia insipientis praecipitabunt eum:
Eccl VulgSist 10:13  Initium verborum eius stultitia, et novissimum oris illius error pessimus.
Eccl VulgSist 10:14  Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit: et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?
Eccl VulgSist 10:15  Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.
Eccl VulgSist 10:16  Vae tibi terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt.
Eccl VulgSist 10:17  Beata terra, cuius rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum, et non ad luxuriam.
Eccl VulgSist 10:18  In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.
Eccl VulgSist 10:19  In risum faciunt panem, et vinum ut epulentur viventes: et pecuniae obediunt omnia.
Eccl VulgSist 10:20  In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves caeli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annunciabit sententiam.