Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EPHESIANS
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Ephe VulgCont 2:1  Et vos, cum essetis mortui delictis, et peccatis vestris,
Ephe VulgCont 2:2  in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris huius, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ,
Ephe VulgCont 2:3  in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis, et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri:
Ephe VulgCont 2:4  Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos,
Ephe VulgCont 2:5  et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, (cuius gratia estis salvati)
Ephe VulgCont 2:6  et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Iesu:
Ephe VulgCont 2:7  ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ in bonitate super nos in Christo Iesu.
Ephe VulgCont 2:8  Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est,
Ephe VulgCont 2:10  Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.
Ephe VulgCont 2:11  Propter quod memores estote, quod aliquando vos Gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea, quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta:
Ephe VulgCont 2:12  quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.
Ephe VulgCont 2:13  Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
Ephe VulgCont 2:14  Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua:
Ephe VulgCont 2:15  legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem,
Ephe VulgCont 2:16  et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.
Ephe VulgCont 2:17  Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.
Ephe VulgCont 2:18  Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
Ephe VulgCont 2:19  Ergo iam non estis hospites, et advenæ: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei:
Ephe VulgCont 2:20  superædificati super fundamentum Apostolorum, et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu:
Ephe VulgCont 2:21  in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,
Ephe VulgCont 2:22  in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.