Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EPHESIANS
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Ephe VulgCont 4:1  Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
Ephe VulgCont 4:2  cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in charitate,
Ephe VulgCont 4:3  soliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.
Ephe VulgCont 4:4  Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.
Ephe VulgCont 4:6  Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
Ephe VulgCont 4:7  Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
Ephe VulgCont 4:8  Propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus.
Ephe VulgCont 4:9  Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ?
Ephe VulgCont 4:10  Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.
Ephe VulgCont 4:11  Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores, et doctores
Ephe VulgCont 4:12  ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi:
Ephe VulgCont 4:13  donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi:
Ephe VulgCont 4:14  ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
Ephe VulgCont 4:15  Veritatem autem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus:
Ephe VulgCont 4:16  ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in charitate.
Ephe VulgCont 4:17  Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et Gentes ambulant in vanitate sensus sui,
Ephe VulgCont 4:18  tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum:
Ephe VulgCont 4:19  Qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam.
Ephe VulgCont 4:21  si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu.
Ephe VulgCont 4:22  Deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
Ephe VulgCont 4:24  et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia, et sanctitate veritatis.
Ephe VulgCont 4:25  Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra.
Ephe VulgCont 4:26  Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram.
Ephe VulgCont 4:28  qui furabatur, iam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
Ephe VulgCont 4:29  Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed siquis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.
Ephe VulgCont 4:30  Et nolite constristare Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis.
Ephe VulgCont 4:31  Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
Ephe VulgCont 4:32  Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.