EPHESIANS
Chapter 5
Ephe | VulgCont | 5:2 | et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis. | |
Ephe | VulgCont | 5:3 | Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: | |
Ephe | VulgCont | 5:4 | aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio. | |
Ephe | VulgCont | 5:5 | Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi, et Dei. | |
Ephe | VulgCont | 5:6 | Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. | |
Ephe | VulgCont | 5:13 | Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est. | |
Ephe | VulgCont | 5:14 | Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. | |
Ephe | VulgCont | 5:19 | loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes, et psallentes in cordibus vestris Domino, | |
Ephe | VulgCont | 5:20 | gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri. | |
Ephe | VulgCont | 5:23 | quoniam vir caput est mulieris: sicut Christus caput est Ecclesiæ: Ipse, salvator corporis eius. | |
Ephe | VulgCont | 5:25 | Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, | |
Ephe | VulgCont | 5:27 | ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. | |
Ephe | VulgCont | 5:28 | Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. | |
Ephe | VulgCont | 5:29 | Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit, et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: | |
Ephe | VulgCont | 5:31 | Propter hoc relinquet homo patrem, et matrem suam, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una. | |