EPHESIANS
Chapter 3
Ephe | Vulgate | 3:3 | quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi | |
Ephe | Vulgate | 3:5 | quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu | |
Ephe | Vulgate | 3:6 | esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium | |
Ephe | Vulgate | 3:7 | cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius | |
Ephe | Vulgate | 3:8 | mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi | |
Ephe | Vulgate | 3:9 | et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit | |
Ephe | Vulgate | 3:10 | ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei | |
Ephe | Vulgate | 3:13 | propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra | |
Ephe | Vulgate | 3:16 | ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine | |
Ephe | Vulgate | 3:18 | ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum | |
Ephe | Vulgate | 3:19 | scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei | |
Ephe | Vulgate | 3:20 | ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis | |