EPHESIANS
Chapter 6
Ephe | Vulgate | 6:4 | et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini | |
Ephe | Vulgate | 6:5 | servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo | |
Ephe | Vulgate | 6:6 | non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo | |
Ephe | Vulgate | 6:8 | scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber | |
Ephe | Vulgate | 6:9 | et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum | |
Ephe | Vulgate | 6:12 | quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus | |
Ephe | Vulgate | 6:13 | propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare | |
Ephe | Vulgate | 6:16 | in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere | |
Ephe | Vulgate | 6:18 | per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis | |
Ephe | Vulgate | 6:19 | et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii | |
Ephe | Vulgate | 6:21 | ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino | |
Ephe | Vulgate | 6:22 | quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra | |