EPHESIANS
Chapter 5
Ephe | Vulgate | 5:2 | et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis | |
Ephe | Vulgate | 5:3 | fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos | |
Ephe | Vulgate | 5:4 | aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio | |
Ephe | Vulgate | 5:5 | hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei | |
Ephe | Vulgate | 5:6 | nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae | |
Ephe | Vulgate | 5:13 | omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est | |
Ephe | Vulgate | 5:14 | propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus | |
Ephe | Vulgate | 5:15 | videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes | |
Ephe | Vulgate | 5:19 | loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino | |
Ephe | Vulgate | 5:20 | gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri | |
Ephe | Vulgate | 5:23 | quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis | |
Ephe | Vulgate | 5:25 | viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea | |
Ephe | Vulgate | 5:27 | ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata | |
Ephe | Vulgate | 5:28 | ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit | |
Ephe | Vulgate | 5:29 | nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam | |
Ephe | Vulgate | 5:31 | propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una | |