Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Exod VulgHetz 1:1  Hæc sunt nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in Ægyptum cum Iacob: singuli cum domibus suis introierunt:
Exod VulgHetz 1:5  Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta: Ioseph autem in Ægypto erat.
Exod VulgHetz 1:6  Quo mortuo, et universis fratribus eius, omnique cognatione illa,
Exod VulgHetz 1:7  filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram.
Exod VulgHetz 1:8  Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Ioseph:
Exod VulgHetz 1:9  et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est.
Exod VulgHetz 1:10  Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.
Exod VulgHetz 1:11  Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom, et Ramesses.
Exod VulgHetz 1:12  Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant:
Exod VulgHetz 1:13  oderantque filios Israel Ægyptii, et affligebant illudentes eis:
Exod VulgHetz 1:14  atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti, et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.
Exod VulgHetz 1:15  Dixit autem Rex Ægypti obstetricibus Hebræorum: quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,
Exod VulgHetz 1:16  præcipiens eis: Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate.
Exod VulgHetz 1:17  Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt iuxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.
Exod VulgHetz 1:18  Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis?
Exod VulgHetz 1:19  Quæ responderunt: Non sunt Hebreæ sicut Ægyptiæ mulieres: ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.
Exod VulgHetz 1:20  Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis.
Exod VulgHetz 1:21  Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.
Exod VulgHetz 1:22  Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proiicite: quidquid feminini, reservate.