EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 31
Exod | VulgClem | 31:6 | Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi, | |
Exod | VulgClem | 31:7 | tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi, | |
Exod | VulgClem | 31:8 | mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis, | |
Exod | VulgClem | 31:10 | vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris : | |
Exod | VulgClem | 31:11 | oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient. | |
Exod | VulgClem | 31:13 | Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. | |
Exod | VulgClem | 31:14 | Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui. | |
Exod | VulgClem | 31:15 | Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur. | |
Exod | VulgClem | 31:16 | Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum | |
Exod | VulgClem | 31:17 | inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit. | |