EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 5
Exod | VulgClem | 5:1 | Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. | |
Exod | VulgClem | 5:2 | At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam. | |
Exod | VulgClem | 5:3 | Dixeruntque : Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius. | |
Exod | VulgClem | 5:4 | Ait ad eos rex Ægypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra. | |
Exod | VulgClem | 5:5 | Dixitque Pharao : Multus est populus terræ : videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ? | |
Exod | VulgClem | 5:7 | Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas. | |
Exod | VulgClem | 5:8 | Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro. | |
Exod | VulgClem | 5:10 | Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas : | |
Exod | VulgClem | 5:11 | ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro. | |
Exod | VulgClem | 5:13 | Præfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ. | |
Exod | VulgClem | 5:14 | Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ? | |
Exod | VulgClem | 5:15 | Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ? | |
Exod | VulgClem | 5:16 | paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum. | |
Exod | VulgClem | 5:18 | Ite ergo, et operamini : paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum. | |
Exod | VulgClem | 5:19 | Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies. | |
Exod | VulgClem | 5:20 | Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone : | |
Exod | VulgClem | 5:21 | et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos. | |
Exod | VulgClem | 5:22 | Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ? | |