EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 19
Exod | VulgClem | 19:1 | Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai. | |
Exod | VulgClem | 19:2 | Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis. | |
Exod | VulgClem | 19:3 | Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël : | |
Exod | VulgClem | 19:4 | Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi. | |
Exod | VulgClem | 19:5 | Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra : | |
Exod | VulgClem | 19:6 | et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël. | |
Exod | VulgClem | 19:7 | Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus. | |
Exod | VulgClem | 19:8 | Responditque omnis populus simul : Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum, | |
Exod | VulgClem | 19:9 | ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum. | |
Exod | VulgClem | 19:10 | Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua. | |
Exod | VulgClem | 19:11 | Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. | |
Exod | VulgClem | 19:12 | Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit montem, morte morietur. | |
Exod | VulgClem | 19:13 | Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis : sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet : cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem. | |
Exod | VulgClem | 19:14 | Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua, | |
Exod | VulgClem | 19:15 | ait ad eos : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris. | |
Exod | VulgClem | 19:16 | Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat : et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat : et timuit populus qui erat in castris. | |
Exod | VulgClem | 19:17 | Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis. | |
Exod | VulgClem | 19:18 | Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis. | |
Exod | VulgClem | 19:19 | Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur : Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei. | |
Exod | VulgClem | 19:20 | Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset, | |
Exod | VulgClem | 19:21 | dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. | |
Exod | VulgClem | 19:23 | Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum. | |
Exod | VulgClem | 19:24 | Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos. | |