Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 9
Exod VulgClem 9:1  Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
Exod VulgClem 9:3  ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.
Exod VulgClem 9:4  Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël.
Exod VulgClem 9:5  Constituitque Dominus tempus, dicens : Cras faciet Dominus verbum istud in terra.
Exod VulgClem 9:6  Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die : mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum ; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit.
Exod VulgClem 9:7  Et misit Pharao ad videndum : nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.
Exod VulgClem 9:8  Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron : Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone.
Exod VulgClem 9:9  Sitque pulvis super omnem terram Ægypti : erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti.
Exod VulgClem 9:10  Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum : factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis :
Exod VulgClem 9:11  nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægypti.
Exod VulgClem 9:12  Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.
Exod VulgClem 9:13  Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
Exod VulgClem 9:14  Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
Exod VulgClem 9:15  Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.
Exod VulgClem 9:16  Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
Exod VulgClem 9:17  Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum ?
Exod VulgClem 9:18  En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus.
Exod VulgClem 9:19  Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quæ habes in agro : homines enim, et jumenta, et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur.
Exod VulgClem 9:20  Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos :
Exod VulgClem 9:21  qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.
Exod VulgClem 9:22  Et dixit Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Ægypti.
Exod VulgClem 9:23  Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram : pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti.
Exod VulgClem 9:24  Et grando et ignis mista pariter ferebantur : tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est.
Exod VulgClem 9:25  Et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum : cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.
Exod VulgClem 9:26  Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit.
Exod VulgClem 9:27  Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos : Peccavi etiam nunc : Dominus justus ; ego et populus meus, impii.
Exod VulgClem 9:28  Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando : ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.
Exod VulgClem 9:29  Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra :
Exod VulgClem 9:30  novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.
Exod VulgClem 9:31  Linum ergo et hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret :
Exod VulgClem 9:32  triticum autem et far non sunt læsa, quia serotina erant.
Exod VulgClem 9:33  Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum : et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.
Exod VulgClem 9:34  Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum :
Exod VulgClem 9:35  et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis : nec dimisit filios Israël, sicut præceperat Dominus per manum Moysi.