EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 27
Exod | VulgClem | 27:1 | Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine. | |
Exod | VulgClem | 27:3 | Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis. | |
Exod | VulgClem | 27:4 | Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei. | |
Exod | VulgClem | 27:8 | Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est. | |
Exod | VulgClem | 27:9 | Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. | |
Exod | VulgClem | 27:10 | Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea. | |
Exod | VulgClem | 27:11 | Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea. | |
Exod | VulgClem | 27:12 | In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem. | |
Exod | VulgClem | 27:13 | In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt. | |
Exod | VulgClem | 27:14 | In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem : | |
Exod | VulgClem | 27:15 | et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem. | |
Exod | VulgClem | 27:16 | In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem. | |
Exod | VulgClem | 27:17 | Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis. | |
Exod | VulgClem | 27:18 | In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas. | |
Exod | VulgClem | 27:19 | Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies. | |
Exod | VulgClem | 27:20 | Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper | |