Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 35
Exod VulgClem 35:1  Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.
Exod VulgClem 35:2  Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.
Exod VulgClem 35:3  Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.
Exod VulgClem 35:4  Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens :
Exod VulgClem 35:5  Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs,
Exod VulgClem 35:6  hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
Exod VulgClem 35:7  pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,
Exod VulgClem 35:8  et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,
Exod VulgClem 35:9  lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.
Exod VulgClem 35:10  Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit :
Exod VulgClem 35:11  tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases :
Exod VulgClem 35:12  arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :
Exod VulgClem 35:13  mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :
Exod VulgClem 35:14  candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium :
Exod VulgClem 35:15  altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi :
Exod VulgClem 35:16  altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus :
Exod VulgClem 35:17  cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,
Exod VulgClem 35:18  paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :
Exod VulgClem 35:19  vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exod VulgClem 35:20  Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,
Exod VulgClem 35:21  obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,
Exod VulgClem 35:22  viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
Exod VulgClem 35:23  Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,
Exod VulgClem 35:24  argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.
Exod VulgClem 35:25  Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,
Exod VulgClem 35:26  et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
Exod VulgClem 35:27  Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,
Exod VulgClem 35:28  aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.
Exod VulgClem 35:29  Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.
Exod VulgClem 35:30  Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,
Exod VulgClem 35:31  implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,
Exod VulgClem 35:32  ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,
Exod VulgClem 35:33  sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,
Exod VulgClem 35:34  dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan :
Exod VulgClem 35:35  ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.