Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 28
Exod VulgClem 28:1  Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
Exod VulgClem 28:2  Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.
Exod VulgClem 28:3  Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
Exod VulgClem 28:4  Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exod VulgClem 28:5  Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.
Exod VulgClem 28:6  Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.
Exod VulgClem 28:7  Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.
Exod VulgClem 28:8  Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
Exod VulgClem 28:9  Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël :
Exod VulgClem 28:10  sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.
Exod VulgClem 28:11  Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos :
Exod VulgClem 28:12  et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.
Exod VulgClem 28:14  et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.
Exod VulgClem 28:15  Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
Exod VulgClem 28:16  Quadrangulum erit et duplex : mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.
Exod VulgClem 28:17  Ponesque in eo quatuor ordines lapidum : in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus :
Exod VulgClem 28:20  in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.
Exod VulgClem 28:21  Habebuntque nomina filiorum Israël : duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.
Exod VulgClem 28:22  Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo,
Exod VulgClem 28:23  et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate :
Exod VulgClem 28:24  catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus,
Exod VulgClem 28:25  et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.
Exod VulgClem 28:26  Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.
Exod VulgClem 28:27  Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,
Exod VulgClem 28:28  et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.
Exod VulgClem 28:29  Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum.
Exod VulgClem 28:30  Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino : et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper.
Exod VulgClem 28:31  Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
Exod VulgClem 28:32  in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.
Exod VulgClem 28:33  Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,
Exod VulgClem 28:34  ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum : rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.
Exod VulgClem 28:35  Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
Exod VulgClem 28:36  Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.
Exod VulgClem 28:37  Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,
Exod VulgClem 28:38  imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.
Exod VulgClem 28:39  Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.
Exod VulgClem 28:40  Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem :
Exod VulgClem 28:41  vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exod VulgClem 28:42  Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora :
Exod VulgClem 28:43  et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.