Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 12
Exod VulgClem 12:1  Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti :
Exod VulgClem 12:2  Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni.
Exod VulgClem 12:3  Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
Exod VulgClem 12:4  Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.
Exod VulgClem 12:5  Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et hædum.
Exod VulgClem 12:6  Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.
Exod VulgClem 12:7  Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.
Exod VulgClem 12:8  Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.
Exod VulgClem 12:9  Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni : caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.
Exod VulgClem 12:10  Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis.
Exod VulgClem 12:11  Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini.
Exod VulgClem 12:12  Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus.
Exod VulgClem 12:13  Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti.
Exod VulgClem 12:14  Habebitis autem hunc diem in monimentum : et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.
Exod VulgClem 12:15  Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.
Exod VulgClem 12:16  Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.
Exod VulgClem 12:17  Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.
Exod VulgClem 12:18  Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.
Exod VulgClem 12:19  Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ.
Exod VulgClem 12:20  Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.
Exod VulgClem 12:21  Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.
Exod VulgClem 12:22  Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane.
Exod VulgClem 12:23  Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.
Exod VulgClem 12:24  Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.
Exod VulgClem 12:25  Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas.
Exod VulgClem 12:26  Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ?
Exod VulgClem 12:27  Dicetis eis : Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.
Exod VulgClem 12:28  Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
Exod VulgClem 12:29  Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.
Exod VulgClem 12:30  Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus : et ortus est clamor magnus in Ægypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.
Exod VulgClem 12:31  Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis.
Exod VulgClem 12:32  Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.
Exod VulgClem 12:33  Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur.
Exod VulgClem 12:34  Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos.
Exod VulgClem 12:35  Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.
Exod VulgClem 12:36  Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt Ægyptios.
Exod VulgClem 12:37  Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.
Exod VulgClem 12:38  Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.
Exod VulgClem 12:39  Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare.
Exod VulgClem 12:40  Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
Exod VulgClem 12:41  Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.
Exod VulgClem 12:42  Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.
Exod VulgClem 12:43  Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo.
Exod VulgClem 12:44  Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.
Exod VulgClem 12:46  In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.
Exod VulgClem 12:48  Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
Exod VulgClem 12:49  Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.
Exod VulgClem 12:50  Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
Exod VulgClem 12:51  Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.