Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Exod VulgClem 5:1  Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.
Exod VulgClem 5:2  At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam.
Exod VulgClem 5:3  Dixeruntque : Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius.
Exod VulgClem 5:4  Ait ad eos rex Ægypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra.
Exod VulgClem 5:5  Dixitque Pharao : Multus est populus terræ : videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ?
Exod VulgClem 5:6  Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens :
Exod VulgClem 5:7  Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas.
Exod VulgClem 5:8  Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro.
Exod VulgClem 5:9  Opprimantur operibus, et expleant ea : ut non acquiescant verbis mendacibus.
Exod VulgClem 5:10  Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas :
Exod VulgClem 5:11  ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.
Exod VulgClem 5:12  Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas.
Exod VulgClem 5:13  Præfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ.
Exod VulgClem 5:14  Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ?
Exod VulgClem 5:15  Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ?
Exod VulgClem 5:16  paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum.
Exod VulgClem 5:17  Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus, et sacrificemus Domino.
Exod VulgClem 5:18  Ite ergo, et operamini : paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.
Exod VulgClem 5:19  Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.
Exod VulgClem 5:20  Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone :
Exod VulgClem 5:21  et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos.
Exod VulgClem 5:22  Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ?
Exod VulgClem 5:23  ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum : et non liberasti eos.