Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZEKIEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Ezek VulgSist 10:1  Et vidi, et ecce in firmamento, quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.
Ezek VulgSist 10:2  Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum, quae sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis, quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo:
Ezek VulgSist 10:3  cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.
Ezek VulgSist 10:4  Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini.
Ezek VulgSist 10:5  Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.
Ezek VulgSist 10:6  Cumque praecepisset viro, qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum, quae sunt inter cherubim: ingressus ille stetit iuxta rotam.
Ezek VulgSist 10:7  Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem, qui erat inter cherubim: et sumpsit, et dedit in manus eius, qui indutus erat lineis: qui accipiens egressus est.
Ezek VulgSist 10:8  Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.
Ezek VulgSist 10:9  et vidi, et ecce quattuor rotae iuxta cherubim: rota una iuxta cherub unum, et rota alia iuxta cherub unum: species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi.
Ezek VulgSist 10:10  et aspectus earum similitudo una quattuor: quasi sit rota in medio rotae.
Ezek VulgSist 10:11  Cumque ambularent, in quattuor partes gradiebantur: et non revertebantur ambulantes, sed ad locum, ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et ceterae, nec convertebantur.
Ezek VulgSist 10:12  Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennae, et circuli plena erant oculis, in circuitu quattuor rotarum.
Ezek VulgSist 10:14  Quattuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub: et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis: et in quarto facies aquilae.
Ezek VulgSist 10:15  Et elevata sunt cherubim: ipsum est animal, quod videram iuxta fluvium Chobar.
Ezek VulgSist 10:16  Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotae iuxta ea: et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotae, sed et ipsae iuxta erant.
Ezek VulgSist 10:17  Stantibus illis, stabant: et cum elevatis elevabantur. spiritus enim vitae erat in eis.
Ezek VulgSist 10:18  Et egressa est gloria Domini a limine templi: et stetit super cherubim.
Ezek VulgSist 10:19  Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt: et stetit in introitu portae domus Domini orientalis: et gloria Dei Israel erat super ea.
Ezek VulgSist 10:20  Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israel iuxta fluvium Chobar: et intellexi quia cherubim essent.
Ezek VulgSist 10:21  Quattuor vultus uni, et quattuor alae uni: et similitudo manus hominis sub alis eorum.
Ezek VulgSist 10:22  Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram iuxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.