HOSEA
Chapter 4
Hose | Vulgate | 4:1 | audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra | |
Hose | Vulgate | 4:2 | maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit | |
Hose | Vulgate | 4:3 | propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur | |
Hose | Vulgate | 4:4 | verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti | |
Hose | Vulgate | 4:6 | conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego | |
Hose | Vulgate | 4:7 | secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo | |
Hose | Vulgate | 4:9 | et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei | |
Hose | Vulgate | 4:10 | et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo | |
Hose | Vulgate | 4:12 | populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo | |
Hose | Vulgate | 4:13 | super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt | |
Hose | Vulgate | 4:14 | non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit | |
Hose | Vulgate | 4:15 | si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus | |
Hose | Vulgate | 4:16 | quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine | |
Hose | Vulgate | 4:18 | separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius | |