I CHRONICLES
Chapter 13
I Ch | VulgClem | 13:1 | Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus, | |
I Ch | VulgClem | 13:2 | et ait ad omnem cœtum Israël : Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israël, et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos, | |
I Ch | VulgClem | 13:4 | Et respondit universa multitudo ut ita fieret : placuerat enim sermo omni populo. | |
I Ch | VulgClem | 13:5 | Congregavit ergo David cunctum Israël, a Sihor Ægypti usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim. | |
I Ch | VulgClem | 13:6 | Et ascendit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus. | |
I Ch | VulgClem | 13:7 | Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab : Oza autem, et frater ejus minabant plaustrum. | |
I Ch | VulgClem | 13:8 | Porro David, et universus Israël, ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis. | |
I Ch | VulgClem | 13:9 | Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam : bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam. | |
I Ch | VulgClem | 13:10 | Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam : et mortuus est ibi coram Domino. | |
I Ch | VulgClem | 13:11 | Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam : vocavitque locum illum Divisio Ozæ, usque in præsentem diem. | |
I Ch | VulgClem | 13:12 | Et timuit Deum tunc temporis, dicens : Quomodo possum ad me introducere arcam Dei ? | |
I Ch | VulgClem | 13:13 | et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethæi. | |