Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
I Ch VulgClem 16:1  Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.
I Ch VulgClem 16:2  Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
I Ch VulgClem 16:3  Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.
I Ch VulgClem 16:4  Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël :
I Ch VulgClem 16:5  Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret :
I Ch VulgClem 16:6  Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.
I Ch VulgClem 16:7  In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus :
I Ch VulgClem 16:8  Confitemini Domino, et invocate nomen ejus : notas facite in populis adinventiones ejus.
I Ch VulgClem 16:9  Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus.
I Ch VulgClem 16:10  Laudate nomen sanctum ejus : lætetur cor quærentium Dominum.
I Ch VulgClem 16:11  Quærite Dominum, et virtutem ejus : quærite faciem ejus semper.
I Ch VulgClem 16:12  Recordamini mirabilium ejus quæ fecit ; signorum illius, et judiciorum oris ejus,
I Ch VulgClem 16:13  semen Israël servi ejus, filii Jacob electi ejus.
I Ch VulgClem 16:14  Ipse Dominus Deus noster : in universa terra judicia ejus.
I Ch VulgClem 16:15  Recordamini in sempiternum pacti ejus : sermonis quem præcepit in mille generationes,
I Ch VulgClem 16:16  quem pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac.
I Ch VulgClem 16:17  Et constituit illud Jacob in præceptum, et Israël in pactum sempiternum,
I Ch VulgClem 16:18  dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ :
I Ch VulgClem 16:20  Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
I Ch VulgClem 16:21  Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.
I Ch VulgClem 16:22  Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
I Ch VulgClem 16:23  Cantate Domino omnis terra ; annuntiate ex die in diem salutare ejus :
I Ch VulgClem 16:24  narrate in gentibus gloriam ejus ; in cunctis populis mirabilia ejus.
I Ch VulgClem 16:25  Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos.
I Ch VulgClem 16:26  Omnes enim dii populorum idola : Dominus autem cælos fecit.
I Ch VulgClem 16:27  Confessio et magnificentia coram eo : fortitudo et gaudium in loco ejus.
I Ch VulgClem 16:28  Afferte Domino, familiæ populorum : afferte Domino gloriam et imperium.
I Ch VulgClem 16:29  Date Domino gloriam ; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus : et adorate Dominum in decore sancto.
I Ch VulgClem 16:30  Commoveatur a facie ejus omnis terra : ipse enim fundavit orbem immobilem.
I Ch VulgClem 16:31  Lætentur cæli, et exultet terra, et dicant in nationibus : Dominus regnavit.
I Ch VulgClem 16:32  Tonet mare et plenitudo ejus ; exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.
I Ch VulgClem 16:33  Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino : quia venit judicare terram.
I Ch VulgClem 16:34  Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in æternum misericordia ejus.
I Ch VulgClem 16:35  Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos, et erue de gentibus : ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
I Ch VulgClem 16:36  Benedictus Dominus Deus Israël, ab æterno usque in æternum. Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino.
I Ch VulgClem 16:37  Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas.
I Ch VulgClem 16:38  Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ;
I Ch VulgClem 16:39  Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,
I Ch VulgClem 16:40  ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli.
I Ch VulgClem 16:41  Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus.
I Ch VulgClem 16:42  Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo : filios autem Idithun fecit esse portarios.
I Ch VulgClem 16:43  Reversusque est omnis populus in domum suam : et David, ut benediceret etiam domui suæ.