I CHRONICLES
Chapter 26
I Ch | VulgClem | 26:2 | Filii Meselemiæ : Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus, | |
I Ch | VulgClem | 26:4 | Filii autem Obededom : Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus, | |
I Ch | VulgClem | 26:5 | Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus : quia benedixit illi Dominus. | |
I Ch | VulgClem | 26:6 | Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum : erant enim viri fortissimi. | |
I Ch | VulgClem | 26:7 | Filii ergo Semeiæ : Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi : Eliu quoque et Samachias. | |
I Ch | VulgClem | 26:8 | Omnes hi, de filiis Obededom : ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom. | |
I Ch | VulgClem | 26:10 | De Hosa autem, id est, de filiis Merari : Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem), | |
I Ch | VulgClem | 26:11 | Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus : omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim. | |
I Ch | VulgClem | 26:12 | Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini. | |
I Ch | VulgClem | 26:13 | Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum. | |
I Ch | VulgClem | 26:14 | Cecidit ergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis. | |
I Ch | VulgClem | 26:15 | Obededom vero et filiis ejus ad austrum : in qua parte domus erat seniorum concilium. | |
I Ch | VulgClem | 26:16 | Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis : custodia contra custodiam. | |
I Ch | VulgClem | 26:17 | Ad orientem vero Levitæ sex : et ad aquilonem, quatuor per diem : atque ad meridiem similiter in die quatuor : et ubi erat concilium bini et bini. | |
I Ch | VulgClem | 26:18 | In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas. | |
I Ch | VulgClem | 26:21 | Filii Ledan, filii Gersonni : de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli. | |
I Ch | VulgClem | 26:25 | Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith. | |
I Ch | VulgClem | 26:26 | Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus, | |
I Ch | VulgClem | 26:27 | de bellis et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini. | |
I Ch | VulgClem | 26:28 | Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ : omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus. | |
I Ch | VulgClem | 26:29 | Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos. | |
I Ch | VulgClem | 26:30 | Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis. | |
I Ch | VulgClem | 26:31 | Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad, | |