I CHRONICLES
Chapter 22
I Ch | VulgClem | 22:2 | Et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël, et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos, ut ædificaretur domus Dei. | |
I Ch | VulgClem | 22:3 | Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, præparavit David : et æris pondus innumerabile. | |
I Ch | VulgClem | 22:4 | Ligna quoque cedrina non poterant æstimari, quæ Sidonii et Tyrii deportaverant ad David. | |
I Ch | VulgClem | 22:5 | Et dixit David : Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus : domus autem, quam ædificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur : præparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparavit impensas. | |
I Ch | VulgClem | 22:6 | Vocavitque Salomonem filium suum, et præcepit ei ut ædificaret domum Domino Deo Israël. | |
I Ch | VulgClem | 22:7 | Dixitque David ad Salomonem : Fili mi, voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei : | |
I Ch | VulgClem | 22:8 | sed factus est sermo Domini ad me, dicens : Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti : non poteris ædificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me : | |
I Ch | VulgClem | 22:9 | filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus : faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum : et ob hanc causam Pacificus vocabitur : et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus. | |
I Ch | VulgClem | 22:10 | Ipse ædificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem : firmaboque solium regni ejus super Israël in æternum. | |
I Ch | VulgClem | 22:11 | Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et ædifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te. | |
I Ch | VulgClem | 22:12 | Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël, et custodire legem Domini Dei tui. | |
I Ch | VulgClem | 22:13 | Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Moysi ut doceret Israël. Confortare, et viriliter age : ne timeas, neque paveas. | |
I Ch | VulgClem | 22:14 | Ecce ego in paupertate mea præparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum : æris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine ; ligna et lapides præparavi ad universa impendia. | |
I Ch | VulgClem | 22:15 | Habes quoque plurimos artifices, latomos, et cæmentarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos, | |
I Ch | VulgClem | 22:16 | in auro et argento et ære et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum. | |
I Ch | VulgClem | 22:17 | Præcepit quoque David cunctis principibus Israël ut adjuvarent Salomonem filium suum : | |
I Ch | VulgClem | 22:18 | Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus. | |