Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
I Ch VulgClem 2:1  Filii autem Israël : Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,
I Ch VulgClem 2:3  Filii Juda : Her, Onan, et Sela : hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.
I Ch VulgClem 2:4  Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara : omnes ergo filii Juda, quinque.
I Ch VulgClem 2:6  Filii quoque Zaræ : Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.
I Ch VulgClem 2:7  Filii Charmi : Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis.
I Ch VulgClem 2:9  Filii autem Hesron qui nati sunt ei : Jerameel, et Ram, et Calubi.
I Ch VulgClem 2:10  Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.
I Ch VulgClem 2:11  Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.
I Ch VulgClem 2:13  Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,
I Ch VulgClem 2:16  Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ : Abisai, Joab, et Asaël, tres.
I Ch VulgClem 2:17  Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.
I Ch VulgClem 2:18  Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth : fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.
I Ch VulgClem 2:19  Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur.
I Ch VulgClem 2:21  Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta : quæ peperit ei Segub.
I Ch VulgClem 2:22  Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.
I Ch VulgClem 2:23  Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum : omnes isti filii Machir patris Galaad.
I Ch VulgClem 2:24  Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ.
I Ch VulgClem 2:25  Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.
I Ch VulgClem 2:26  Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam.
I Ch VulgClem 2:27  Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar.
I Ch VulgClem 2:28  Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei : Nadab et Abisur.
I Ch VulgClem 2:29  Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban et Molid.
I Ch VulgClem 2:30  Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
I Ch VulgClem 2:31  Filius vero Apphaim, Jesi : qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.
I Ch VulgClem 2:32  Filii autem Jada fratris Semei : Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis.
I Ch VulgClem 2:33  Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel.
I Ch VulgClem 2:34  Sesan autem non habuit filios, sed filias : et servum ægyptium nomine Jeraa.
I Ch VulgClem 2:35  Deditque ei filiam suam uxorem : quæ peperit ei Ethei.
I Ch VulgClem 2:36  Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.
I Ch VulgClem 2:37  Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.
I Ch VulgClem 2:41  Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.
I Ch VulgClem 2:42  Filii autem Caleb fratris Jerameel : Mesa primogenitus ejus ; ipse est pater Ziph : et filii Maresa patris Hebron.
I Ch VulgClem 2:43  Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.
I Ch VulgClem 2:44  Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai.
I Ch VulgClem 2:46  Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.
I Ch VulgClem 2:47  Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.
I Ch VulgClem 2:48  Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.
I Ch VulgClem 2:49  Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.
I Ch VulgClem 2:50  Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.
I Ch VulgClem 2:52  Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.
I Ch VulgClem 2:53  Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ.
I Ch VulgClem 2:54  Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai :
I Ch VulgClem 2:55  cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.